- PRINCEPS Officii
- PRINCEPS Officiiapud Romanos, tam in Palatinis Officiis, quam in Officiis Praesidum et Rectorum provinciarum, dicebatur, qui primum in eo officio locum obtinebat. Singula enim Officia Principes suos habebant, qui et Primates Officit vocabantur et Priores: recentioribus quoque Primicerii. Sic Principes Agentium in rebus, occurrunt tit. 28. in Cod. Theodos. l. 27. qui et Primates dicti, in LL. 22. de Agentibus in reb. eod. Cod. Principes scriniorum, apud Lamprid. in Alexandro, c. 31. etc. Praeter hos vero Principes singulorum officiorum, erat Magister officiorum, qui omnibus officiis praeerat, et omnium Officiorum Palationorum et Principum officiorum Princeps erat ac Magister, hinc quoque Princeps Officii Palatini et Princeps Officiorum dictus, in antiquo saxo, NERITO. DIVI. CLAUDII. PRINCIPIS. OFFICI. IMPER. qui prion a Principe Officii probê distinguendus. Ille enim Magister dicebatur et omnia ossicia sub se habebat: iste unius officii Princeps ac primus eraat, nec Magister audiebat. Habebat antem hic Magister officiorum et ossicium suum, quod Principatus vacabatur et omnes, qui in eius officio apparerent, Principes, alias Magisteriani quoque, seu Magistri Principes dicebantur. In Pass. Processi et Martiniani, Erant autem custodientes eosdem beatissimos Apostolos milites multi, inter quos erant duo Magistri Principes Processus et Martinianus, Quos paulo post Magistrianos Principes appellat: Graeci Agentes in rebus exponunt. Nam ex Schola Agentium in Rebus Principes mittebantur, ad gubernanda officia civilium administrationum. Unde Πρίγκεψ, in Glossis legal. redditur Ε῎ξαρχος τῶν πολιτικῶν ταξεωτῶν etc. A Principibus in Militia, Principibus scil. Legionum et Cohortium, de quibus Vegetius, l. 2. c. 8. nomen ad Principes officii, in omnibus officiis Magistratuum tum civilium, tum militarium, transiisse, notat Car. du Fresne. Vide et Salmas. Not. ad Iul. Capitol. in Marco, Ael. Lamprid. in Alexandro Seu. loc. cit. et Treb. Pollionem in Gallienis, c. 17. Sirmondum ad Epigr. 137. Ennodii, pancirollum ad Notit. Imper. l. 1. c. 9. Henr. Valesium ad Ammianum, l. 16. Iac. Gothofredum, ad l. 10. Cod. Theod. de Cohortal. Alios. Nonnumquam tamen, per Magistros Officii, singulorum Officiorum Palationorum Principes, qui omnes suberant uni illi Magistro, quem ἡγεμόνα τῶν εν αὐλῇ τάξεων et ἡγούμενον τȏυ αὐλικῶν καταλόγων Graeci vocârunt, intelligi deprehendimus. Vide eundem Salmas. ad Pollionem d. l. Quisque enim illius officii, cui praesidebat, revera Magister erat, sed, qui omnes eos sub se habebat, absolute magister, et Magister, item Princeps Officiorum, dicebatur etc. Vide supra. Primates, Primi etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.